monumenta.ch > Hieronymus > sectio 164 > sectio 18 > sectio 96 > sectio 1 > CAPUT XIV. > 87 > sectio 63 > 16 > sectio 133 > sectio 8 > sectio 14 > cpl894.146 > 10 > 5 > sectio 17 > sectio 98 > sectio 71 > 1 > CAPUT VI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , V. <<<     >>> VII.

CAPUT VI.

1 Utrique Galilaeae Syria et Phoenice adhaerent, disterminantque eam a solis occasu Ptolemais territorii sui finibus, et mons Carmelus, qui erat ante Galilaeis, nunc vero Tyriorum finibus associatus, cui connectitur Gabaa civitas quae quondam Iudaeis causa gravis exitii fuit: ab oriente eam Hyppenae et Gadara suis finibus resecant.
2 Eadem autem et Gaulanitidi regioni et regno Agrippae confinia praescripta veteri aevo fuere: a meridiano latere Scythopolis et Samaria suis utraque excipiuntur regionibus, nec ultra fluenta Iordanis patiuntur extendi.
3 Septentrionalia eius a dextro latere Tyrus claudit, omnisque regio Tyriorum, cuius obiectu Galilaeae spatia definiuntur.
4 Ipsae autem inter sese hoc distinguuntur modo, ut quae inferior Galilaea dicitur, ab urbe Tiberiade usque ad urbem cui nomen Zabulon, supra maritima Ptolemaidis extenta longitudine diffundatur; latitudo autem eius a vico Zaloth qui est in campo maximo, usque ad Bersabem haud dubie deducitur.
5 Unde etiam superiori Galilaeae aperitur exordium, quoad vici Bathatae fines attingat.
6 Ipso autem vico etiam Tyriae terrae fines determinantur: longitudinis quoque eius initium vicus est Thalla, finis est Rothala Iordani finitimus.
7 Hinc intelligi datur, quantum se porrigant spatia Galilaeae superioris, cuius initium Iordanis est vel eius confinia.
8 Hac igitur suae magnitudinis aestimatione utraque Galilaea distinguitur.
9 Terra autem pinguis, herbosa, diverso culturae genere nitens, distincta arboribus, ut quemvis alliciat ad sui gratiam, et fugitantem labores ad studia culturae invitet atque excitet.
10 Denique nulla illic vel exigua terrae portio vacat: frequentatur plerisque inhabitantibus: crebrae urbes, vici frequentes, multitudo hominum innumerabilis, ut exiguus vicus in suo tractu habeat viginti millia inhabitantium.
11 Circumfusis quoque nationibus alienigenis utraque Galilaea circumdatur, et ideo genus hominum bellicosum, a prima aetate exercitum praeliaribus tentamentis, abundans numero, audacia promptum, atque ad omnes belli artes paratum.
12 Praestat tamen magnitudine Petraea regio, quae unde vocabulum acceperit, supra diximus.
13 Maior haec; sed utilior Galilaea, quia tota exercetur, nec ulla pars eius fructibus infecunda est: sed universa terra eius opima et ferax.
14 Petraea autem diffusior, sed ex maiore parte deserta ac rigida, quae mansuescere arando nesciat, nec asperiores facilis succos domare.
15 Sed rursus portio eius mollis ad cultum, fertilis ad usum, grata ad aspectum, mitis ad exercitium, insitivis utilis pomis, omnia ferens, ut campos eius distinctae in fronte praetexant arbores, in medio venustent: et plerumque a nimio sole vel frigore defendant sata: maximeque olea vestitus ager, aut vitibus intextus, aut palmis insignitus.
16 Inenarrabile quanto decori sit, cum vento impulsi palmarum ordines concrepant, et suaviores solito funduntur dactylorum odores.
17 Nec mirum si omnis illic gratia viriditatis est, ubi amoenis fluviorum meatibus, ex superiore decurrentium iugo montium, superfusus ager rigatur, et niveis fontibus scatens possideatur cum invidia, desideretur cum gratia.
18 Longitudo eius a Macherunte usque ad Pellam, id est, a latere meridiano usque in septentrionem.
19 Latitudo autem a Philadelphia usque ad flumen Iordanem, hoc est ab ortu solis usque Arabiae protexitur.
20 In occasum autem urbe ad Iordanem flumine extendi manifestatur: Samaritana quoque regio inter Iudaeam atque Galilaeam media iacet, incipiens a vico cui nomen Elas, deficiens in terra Acrabathenorum natura consimili, nec ullo modo differens a Iudaea.
21 Utraque enim montosa atque campestris est, pro locorum diversitate; neque tota campis diffunditur, neque in locis omnibus montium rupibus scinditur; sed utriusque qualitatis habet gratiam, ad exercitium culturae solubilis terra et mollior, eoque frumentis utilis, et prope circa fertilitatem soli nulli secunda, maturitate certe fructuum prior omnibus.
22 Nam cum adhuc alibi seruntur frumenta, isthic metuntur.
23 Species quoque atque ipsa frumenti natura, haud usquam praestantior habetur.
24 Aqua dulcis, decora ad speciem, suavis ad potum, ut secundum elementorum gratiam aestimaverint Iudaei eam promissam patribus terram fluentem lac et mel, cum spoponderit illis resurrectionis praerogativam.
25 Et utrumque quidem divina pietas contulerat, si fidem servassent: sed infidelibus animis utrumque ereptum: hic iugo captivitatis, illic vinculo peccati.
26 Nemorosa regio, et ideo dives pecoris, et abundans lactis.
27 Denique nusquam sic lacte distenta pecus ubera gerit.
28 Poma silvestria vel insitiva super omnium regionum copias.
29 Referta autem utraque vel Iudaea vel Samaria hominum multitudine, ut mihi videantur hinc illud interpretati Iudaei quod scriptum est, quia nulla erit in his locis sterilis et infecunda, cum hoc lex de meritorum fecunditate praescripserit, et virtutum fertilitate.
30 Principium Samariae de Arabiae finibus a vico cui nomen Iordani, finis ad aquilonem vico Borceo; latitudo autem Iudaeae a fluvio Iordane usque Ioppen.
31 Incipit enim a fontibus Iordanis, et a monte Libano, et usque ad Tiberiadis lacum dilatatur.
32 A vico quoque Artha initium longitudinis eius, quae usque ad vicum extenditur Iuliadem, in quo Iudaeorum pariter et Tyriorum communis habitatio.
33 In medio autem Iudaeae civitas Hierosolyma, quasi umbilicus regionis totius, ut prudentibus placuit, nuncupatur: abundans regio mediterraneis copiis, nec fraudata maritimis, quia praetendit usque ad Ptolemaidem, et totum illud mare praetexit littoribus suis.
34 Multae urbes, sed inter omnes Hierosolyma eminet: ita ut quasi caput in corpore non obumbret sua membra, sed regat, atque eis tuitioni sit et pulchritudini.
35 De Iudaea itaque et finitimis regionibus, opportuno licet compendio, ea quae significanda fuerant, non praetermisimus.



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 164 > sectio 18 > sectio 96 > sectio 1 > CAPUT XIV. > 87 > sectio 63 > 16 > sectio 133 > sectio 8 > sectio 14 > cpl894.146 > 10 > 5 > sectio 17 > sectio 98 > sectio 71 > 1 > CAPUT VI.